Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 2006 - fasciculum 161
Praefatio

.

Amicae et amici nostri!
Multae et variae symbolae de argumento "De rerum natura" nobis missae sunt, ut eis et nonnullis carminibus Nataliciis usi hunc libellum complere possemus et cetera opuscula vestra ad alias res pertinentia in posterum libellum differre cogeremur. Certe ea quoque mox edentur! Maximas gratias omnibus scribentibus!
Mense Iulio huius anni in domum Udalrici Aeschlimann, Rumoris Varii patris et conditoris, in vico nomine Elgg convenimus et archivum, quod nunc Genavam in domum Editionis Eclecticae translatum est, scrutati sumus.


Imago photographica ab Udalrico facta Stellam et Danielem in laborando monstrat.
Mox enim Rumoris Varii tricesimus dies natalis erit: Mense Februario anno 1978 primum editus est. Ad hunc diem sollemnem nobis proposuimus omnes libellos adhuc editos in interreti exponere. Hoc magnum opus nobis nunc susceptum anno 2008 ad tempus finitum iri speramus.
Hoc anno primum nos donatores quaerere pronuntiavimus. Preces non frustra erant: Maximas gratias agimus his "Maecenatibus", qui pecuniam auctam solventes Rumorem Varium adiuti sunt:

Andrea Alfare, Rheinfelden
Prof. Dr. Peter Bosshard, Winterthur
Paul Lauber, Oberhofen
Alexandra Lehmann-Frey, Oberkirch
Herbert Maissen, Zürich
Gregor Muischneek, Spiegel b. Bern
Christiano Musso, Winterthur
Wilhelm Oeschger, Wettingen
Ursula Schwenk, Wettingen
Laszlo Siklosi, Zuchwil
Gaston Thalmann, Thun
Boris Wagner-Peterson, D-Böhl-Iggelheim
Hans Willi, Luzern
Dr. Beat Zehnder, Aarau

Etiam eventum tristem referre debemus: Die 8. mensis Aprilis huius anni in vico Ticinensi nomine Minusio socia nostra Barbara Maier 71 annos nata defuncta est. Iam antea symbolis Rumori Vario compositis Barbara anno 1987 in collegium redactorum accepta est. Per multos annos nos et lectores variis scriptis valde iucundis, inter quae etiam fabulis discipulis suis compositis, delectabat et porro delectare in animo habebat. Fata, imprimis Atropos, aliter decreverunt. Sociae dilectae in libello proximo memores erimus.
Laeta vobis sollemnia Natalicia sint, sit annus novus felix!
Valete!
Daniel Weissmann

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera