Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 2006 - fasciculum 159
Praefatio

.

Amicae et amici nostri!
Anno 1907 auctor et poeta Theodiscus nomine Hans Bethge (1876-1946), homo doctus, qui linguis modernis et philosophiae studuerat, selectionem carminum publicavit, cui nomen "Tibia Sinensis" (Die chinesische Flöte). Quo in libello carmina poetarum Sinensium tribus ex milibus annorum non exacte transtulit, sed in lingua Germanica imitando effigit.
Ex quibus melodiarum compositor celeberrimus Austriacus Gustav Mahler (1860-1911) sex carmina elegit, quae genialiter musicis modis ornavit. Quo in opere, cui titulus "Cantus de telluris" (Das Lied von der Erde) magna orchestra symphoniaca et altista et tenorista cantores mirabilem musicam animas commoventem sonant.
Exemplum accipite primum horum carminum (secundum poetam Sinensem nomine Li-Tai-Po), quod in Latinum vertere conatus sum:
Cantus potorius de telluris miseria
(Trinklied vom Jammer der Erde)

Iam vinum in poculis aureis pellicit,
sed nondum bibite! antea cantum vobis cantam!
Cantus de aegritudine
cachinnans in animas vobis sonet.
Cum aegritudo accedit,
vasti animae horti iacent,
marcescit et moritur gaudium, cantus.
Tenebrica est vita, est mors!

Domine huius domus!
Cella tua copiam vini aurei condit!
Ecce, haec lyra mihi est!
Lyra canere et pocula exhaurire,
ea sunt res, quae congruunt inter se.
Poculum plenum vini ad tempus
plus valet quam omnia regna huius terrae!
Tenebrica est vita, est mors!

In aeternum caelum caeruleum lucet, et tellus
diu constabit et efflorescet vere.
Tu autem, homo, quamdiu vivis?
Non centum annos frui tibi licet
omnibus vilibus putridis huius terrae!

Despicite! Lunae luce in sepulcris
forma larvalis et horribilis sedet!
Simius est! Audite, ut eius ululatus
acute sonat in dulcem vitae odorem!

Nunc vinum sumite! Nunc est tempus, socii!
Ebibite poculum aureum ad fundum!
Tenebrica est vita, est mors!

Audite, cari legentes, si occasio vobis est, musicam miram a Gustavo Mahler ad hoc carmen compositam! Nunc vita gaudeatis sive vinum sive aquam sive sucum pomorum sive cerevisiam bibentes.
Valete!
Daniel Weissmann
Aliud carmen ex illo Cantu de tellure a Gustavo Mahler composito: Ebrius tempore verno

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera