Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 2006 - fasciculum 158
Praefatio

.

Amicae et amici nostri!
Erat olim tempus, quo Graeci antiqui omnia, quae accidebant, numinibus deorum fieri putabant: Die Solem curru igneo cursum ab oriente ad occidentem regentem per caelum vehi, noctu Lunam idem facere curru argenteo, tempestatibus saevientibus Iovem fulgura iaculari, tonitrus edere, terram imbribus vel grandinibus vel nivibus obruere. Etiam calamitatum causas deis assignabant: Terrae motus vel typhones vel inundationes a Neptuno, qui tridente terram concutiebat, effici; non aliter deos quoque solis vel lunae eclipses, eruptiones montium ignivomorum, pestes epidemiasque afferre.
Tum, saeculo septimo fere ante aetatem nostram, Mileti in Asia nova ratio mundi inspiciendi et explicandi ex oriente quoque (velut Babylone) scientias adhibens coepit. Inde scientias naturales quasi primordia cepisse dici potest. Philosophi vel homines docti causas naturales omnium phaenomenorum inquirere susceperunt, unum principium (Graece: αρχη) conicientes. Quod erat apud Thalem (circa 624-546 a.Chr.n.) aqua, apud Anaximandrum (circa 611-546) infinitum (Graece: απειρον), apud Anaximenem (585-525) aër. Post tres Milesios multi alii quoque opera composuerunt, velut Pythagoras Samius (circa 570-480), Xenophanes Colophonius (circa 570-475), Heraclitus Ephesius (circa 540-480), Parmenides Eleates (circa 515-445), Democritus Abderites (circa 460-370) — ut nonnullos tantum inter clarissimos dicam.
Hi viri docti et cognitionis novorum cupidi "philosophi naturales" vel "praesocratici" appellantur. Eorum operum, quibus saepe titulus "De rerum natura" (Graece: περι φυσεως), nihil nisi fragmenta relicta sunt. Apud Romanos poeta et philosophus T. Lucretius Carus carmen titulo "De rerum natura" composuit.
Iam argumentum libelli 5+6/2006 vobis communicamus, ut satis temporis sit ad symbolas componendas et nobis mittendas: De rerum natura.
De rerum natura, quae mater nostra dicitur, cuius secundum leges omnia in hoc universo eveniunt, cuius pars nos omnes animantes sumus, multa et varia scribi posse existimo, exempli gratia de mathematica, physica, chemia, biologia, scientia herbarum, zoologica, astronomia, geographia, ethnologia aliaque multa.
Ad argumentum anni praeteriti "De mundi religionibus" multas symbolas iucundas de pluribus religionibus et de aspectis variis religionum accepimus, ut totus fere libellus hoc argumento compleri potuit. Speramus nos hoc anno quoque non pauciora opera a vobis composita accepturos! Maximas gratias iam in antecessum!
Valete!
Daniel Weissmann

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera