RUMOR VARIUS
|
|
Anno 2005 - fasciculum 155
Nationum Europae sententiae et proverbia
. Italia: Si iuvenis sciret et senex posset, nihil esset, quod non conficeretur. Russia: Avis ramum simplicem caveae aureae praefert. Suetia: Bibere curas depellit, sed tantum usque ad crastinum. Francogallia: Rivuli parvi magnos denique fluvios efficiunt. Polonia: Ille, qui alienis impendiis ridet, aes alienum facit. Dania: Nihil amittis, cum tua candela illam alterius accendis. Armenia: Amor et amicitia sunt aves, quae capi non possunt. Bulgaria: Silendo diabolus irritatur. Finnia: Omnes ursum noverunt, sed ursus nullum cognovit. Tzechia: Non canis, sed ovis dentes iocus habeat. Serbia: Imbres magni paucis guttis incipiunt. Scotia: Abundum cor numquam mentitum est. Latine tradidit Daniel Weissmann |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |