Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 2005 - fasciculum 155
Praefatio

.

Amicae et amici nostri!
Hic annus ‘Einsteinianus’ dicitur ad honorem illius clarissimi physici Alberti Einstein, qui natus est anno 1879 Ulmae (Ulm) in Germania et ante 50 annos Principitoniae (Princeton) in Foederatis Civitatibus Americae Septentrionalis mortuus est. Ab anno 1895 ad annum 1912 in Helvetia vixit.
Septem fere eorum annorum Einstein Bernae peregit, ubi septem omnino domicilia habuit. Maximam partem illius temporis in vico Mercis (Kramgasse) numero 49 habitabat, et ibi ante 100 annos, anno 1905, inter alia illam celeberrimam theoriam relativitatis composuit et publicavit.
Albertus Einstein homo maxime ingeniosus et facetus erat. Quod ex eius dictis apparet, quorum nonnulla exempla hic sequuntur:

“Non est mihi ingenium egregium, sed ardentissime novi cognoscendi cupidus sum.”

“Phantasia maioris momenti est quam scientia; scientia enim terminata est.”
“Duae res infinitae sunt: Et universum et stultitia hominum. Sed quod ad universum pertinet, id non certe scio.”

“Ordinatione stulto tantum opus est, homo ingeniosus chaos regit.”

“Si duas horas cum puella pulcherrima alicubi sedes, putas id unam minutam tantum fuisse. Si unam minutam super fornace fervido sedes, putas id duas horas fuisse. Id est relativitas.”

“Nescio, quibus armis proximum bellum geretur, sed non ignoro, quibus armis bellum post illud geretur: sagittis et arcubus.”

“Si quem iuvat, ad musicam in ordine et acie ire, eum contemno propterea, quod cerebrum magnum non nisi per errorem accepit. Medulla spinalis omnino satis ei fuisset.”

“Bellum uno tantum modo prohiberi potest: Recusatione hominum in bellum proficisci.”

“Homo bombam atomicam invenit, sed nullus mus mundi muscipulum componeret.”

“Secundum meam opinionem aliquem interficere in bello non melius est quam vulgare homicidium”.

“Tempora futura numquam curo. Ipsa satis mature venient.”

Interrogatus, quanta velocitas sonorum esset:
“Nescio. Memoriam non onero rebus, quas in lexico conversationis invenire possum.”

“Pudeat homines, qui socordes miraculis scientiarum et technicae utuntur neque plus eorum mente capiunt quam vacca scientiae botanicae herbarum, quas voluptate devorat.”

“Perversi solum homines suas sententias numquam mutant.”

Ad posteritatem:
“Cari posteri! Nisi vos iustiores, pacis studiosiores et omnino mente saniores et prudentiores eritis quam nos fuimus — diabolus vos abducat!”

Praeterea in hoc libello aenigma Einsteinianum invenietis!
Valete!
Daniel Weissmann

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Ralisation NetOpera | PhotOpera