![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 2005 - fasciculum 154
Praefatio
. Amicae et amici nostri haec legentes! Certe mirati estis legentes paginam 37 libelli 2/2005 Rumoris Varii. Ibi enim animadvertistis nationum Europae sententias et proverbia, quae in pagina 36 iam legeratis, iterum apparere, falsis scilicet nationum vexillis pictis in margine ornata. Quae res accidit errore hominum typographei. In pagina 70 huius libelli nunc rectas sententias ad vexilla aptas legere poteritis. Speramus diabolum errorum typographicorum temporibus futuris quam rarissime nos visitaturum esse. Ut numquam veniat, fieri non posse videtur: Errare humanum est. Praeterea, quod ad diabolum pertinet: Novistisne hoc facete dictum? Diabolus et Sanctus Petrus certamen pedifollis inter caelum et inferos committere in animo habent. Cum ante lusum disputant, Petrus dicit: “Sine ullo dubio vincemus, nam omnes lusores boni apud nos in caelo sunt.†Tum diabolus: “Id vobis nullo modo proderit: Nos enim omnes arbitros habemus.†Certe nonnumquam boni quoque arbitri sunt, velut ille celeberrimus Italus calvus nomine Pierluigi Collina, qui summa auctoritate et magna severitate ludos regens in sibilio utendo rarissime errorem committit. Sed satis de diabolo et de pedifollio – certatio mundana anno proximo demum in Gemania edetur. Loquamur ergo de aliis ad tempus anni aptis. Aestate iucundum est in patria mea, Berna urbe, versari. Sub vesperum, cum maximus aestus remiserit, placet praeter Aruram flumen vel per vias et vicos urbis ambulare, in cauponis areae Ursorum (Bärenplatz) vel Horrei Frumentarii (Kornhausplatz) vel Orphanotrophei (Waisenhausplatz) sedere, de rebus humanis vel divinis vel de mundo omnino cogitare, somniare, cum amicis convenire vel populos praetereuntes contueri. Anno praeterito area ante curiam confoederationis Helveticae sita, qua foedus locus stativus antea fuerat, autocinetis purgata est. Nunc magna area lapidibus sectis planis ex saxis e pago Helvetico Grisonum arcessitis tecta patet. In quadam parte areae autem ex 26 spargibulis subterraneis scautirigines aquae varia altitudine et variis modis prosiliunt. Quibus aquis multi homines, imprimis parvae puellae et pueri valde gaudent, qui per scaturigines saltantes et currentes brevi tempore omnino madent. Placet exempli gratia in vico Mercedis (Kramgasse) urbis veteris sub divo in caupona, quae proxima domui, quam Albertus Einstein, ille clarissimus physicus, habitabat, sita est, sedere et nocte aestiva frui, dum puella ministrans, studiosa perpulchra, cerevisiam, vinum aliaque apportat. Prope in vico Curiae (Rathausgasse) tabernae, cauponae, meretrices inveniuntur. Iucunda quoque mihi videtur alia caupona ad vicum Novum (Neuengasse) sita, cuius in aula interna aedificiis circumdata hortus amoenus est floribus et fonticulis, quorum aquae dulciter murmurant, ornatus. Nocte pulchrae lanternae lumen effundunt. In hoc loco vere amoeno cibis vel potionibus, quos puellae ministrantes amabilissimae formosaeque praebent, frui potes. Gaudeatis igitur, cari legentes, aestatis amoenitate et, quaesumus, memores sitis argumenti nostri, de quo in libello 5+6/2005 agetur, et nobis scribatis de mundi religionibus! Nonnullae symbolae iam accepimus, sed plures nobis necessariae erunt, ut Rumor Varius denuo re vera varius sit! Maximas gratias vobis agimus! Valete! Daniel Weissmann |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |