RUMOR VARIUS
|
|
Anno 2005 - fasciculum 153
Nationum Europae sententiae et proverbia
. Finnia: Saepe vir nimis iuvenis est ad uxorem ducendam, numquam autem aetate nimis provectus ad amandum. Lituania: E paupere nemo veritatem quaerit. Nigromontium: Leaena unum tantum pullum habet, sed leo est. Hungaria: Etiam inter apostolos Iudas quidam fuit. Graecia: Non medicum, sed eum, qui aegrotus fuit, interroga! Helvetia: Tempus perficit, quae nos non conficimus. Britannia: Amicus in rebus adversis verus amicus est. Bosnia: Nimia festinatio et paenitentia sorores sunt. Islandia: Inimicus unus nimium est, centum amici parum. Estonia: Amicitia domini magni te mendicum reddit. Germania: Liberi magis spectant, quae parentes faciunt, quam, quae dicunt. Britannia: Ille, qui me amat, canem quoque meum amat. Norvegia: Non potes eligere tempus, quo amabis. Nederlandia: Deus unus, mulier una, sed multi amici. Francogallia: Amor vetus et lignum non omnino exstinctum omni tempore iterum exardescunt. Russia: Lacrimis inopia non depellitur. Albania: Ei, qui legere et scribere scit, quattuor oculi sunt. Francogallia: Amoris facula in culina accenditur. Latine tradidit Daniel Weissmann |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |