![]() |
RUMOR VARIUS
|
Summarium annuale
Anno 2005 - fasciculum 152
Fasciculum 152 Praefatio Nuper dies paschales acti sunt. Ad quos pertinentia ante paucos annos quaedam legi, quae mihi iucunda visa sunt. Accipite igitur de more prioribus temporibus interdum commisso, cui nomen ‘risus paschalis’: Mane diei paschalis, A.D. 1518: Hoc die dominico (vel Solis) homines multo frequentiores aliis diebus dominicis in cathedralem Basiliensemet quasdam ad missam celebrandam convenerunt. Animis hilaribus sunt et… Nationum Europae sententiae et proverbia Suetia: In bello omnes vincuntur, etiam victores. Carmina limerickiana Est medicus quidam Diaulus, cui datum cognomen est Saulus, nam aegros necabat nec bene curabat. Quo tempore tandem fit Paulus? Propositio Alcuini doctoris Caroli Magni Imperatoris ad acuendos iuvenes De Limace: Limax fuit ab hierundine invitatus ad prandium infra leucam unam. In die autem non potuit plus quam unam unciam pedis ambulare. Dicat… Leguntur… Babel nova: Linguae Latinae Schola Ecce libellus editus a Genovefa Immè compositus, qui est primum volumen (sequentia quattuor sequentur, postquam edita erunt) collectionis, cui titulus Linguae Latinae Schola. De Iohanne fabaque ingentissima fabula Fabula imagunculis lepidis exornata. Iohannis mater: “Femina sumâ€, dixit, “aere diruta. Fac bene vendas diviti, mi fili, vaccam homini! Sed cave dicas morbidam et aegram esse bestiam!†Incepta eruditionis Latinae ludi superioris in oppido nomine Düdingen anno 2003 acta II De toga, tunica stolaque Romana suenda. Desideratorum et facultatum quaestione deliberationeque diligenter facta tres vestifices decernunt haec vestimenta magistra Heidi Vonlanthen adiutrice suendo conficere:… Lucia dos Santos nuper vita defuncta Anno aetatis suae decimo Lucia dos Santos, puella familia paupere Lusitana oriunda, die 13° mensis Maii anno 1917° primum mulierem ignotam in loco nomine “Cova de Iria†vidit, quam postea virginem beatissimam Mariam esse autumavit. Proverbia Hispanica Al amigo, con su vicio. Amicum cum vitiis suis accipiendus est. De mirabilibus equis Nonnulli equi per legendas illustrati sunt. Alii autem fortasse vere vixerunt. De equo Giraldi de Cabreriis autem haec pauca: erat in Catalonia miles nobilissimis ortus natalibus, militia strenuus, elegantia gratiosus, cui nomen Giraldus de Cabreriis. Hic equum habebat in bonitate singularem, velocitate invincibilem, et, quod sine exemplo mirandum fuit, in omnibus angustiis consiliosum. Huic nobilis indidit, ut… Propositio Alcuini De homine et equis:Quidam homo vidit equos pascentes in campo. Optavit dicens: Utinam essetis mei et essetis alii tantum et medietas medietatis, certe gloriarer super equos C. Discernat |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |