RUMOR VARIUS
|
|
Anno 2003 - fasciculum 151
Romulus Magnus* (Pars 13)
. *Friderici Dürrenmatt (1921-1990) Helvetii narratoris et comoediographi ingeniosi Romulus Magnus (Romulus der Grosse) comoedia historica fidei historicae contraria quattuor actibus scripta, anno 1948 primum acta, annis 1958 et 1964 retractata, anno 2000 a Nicolao Gross Germano Coreanensi in Latinum conversa. Odoacer: Theodericus est exemplar virtutis Germanicae. Qui somniat de orbe terrarum regendo necnon populus somniat una cum eo. Itaque haec expeditio mihi facienda erat. Ego cum solus dissentirem a nepote, poetis, populo, coactus sum, ut concederem. Speravi me posse hoc bellum humaniter gerere, Romani non multum nobis restiterunt, sed quo plus versus meridiem signa movi, eo crudeliora scelera facta sunt a militibus meis, non, quia iidem crudeliores sunt quam alii, sed quia omne bellum est ferinum. Horrui. Conatus sum expeditionem interrumpere, paratus fui ad summam fabricatoris bracarum accipiendam, adhuc enim magistros militiae meos pecunia corrumpere potui, adhuc fortasse res potui dirigere secundum voluntatem meam. Adhuc. Nam mox non iam potero. Tum tandem facti erimus gens heroum. Serva me, Romule, tu es unica spes mea. Romulus: Quid speras? Odoacer: Me superstitem fore. Romulus: Num periclitaris? Odoacer: Nepos meus adhuc est mitis et lenis, adhuc est vir urbanus, sed olim, post nonnullos annos, me occidet. Novi fidem Germanicam. Romulus: Ergo vin’ ideo te mihi subicere? Odoacer: Per totam vitam quaesivi veram animi humani magnitudinem, non falsam, non magnitudinem animi nepotis mei, quem olim appellabunt Theodericum Magnum, scriptores rerum haud ignoro. Ego sum agricola et odi bellum. Ego quaero humanitatem, quam in silvis Germaniae primigeniis invenire non potueram. Quam inveni in te, Romule Imperator. Domicurius tuus superior indolem tuam perspexit. Romulus: Aebiusne tuo mandatu in aula mea versatus est? Odoacer: Qui fuit speculator meus clandestinus. Sed bona mihi rettulit. De vero homine, de iusto homine, de te, Romule. Romulus: Qui rettulit tibi de morione, Odoacer. Totam vitam meam direxi in eum diem, quo Imperium Romanum esset collapsurum. Ipse mihi ius concessi de Roma iudicandi, quia paratus eram ad moriendum. Postulavi a patria mea ingentem victimam, quia me ipsum feci victimam. Sanguinem populi sivi effluere, cum eundem reddidi inermem, quia ipse volui effundere sanguinem meum. At nunc pergam vivere. At nunc non accipitur victima mea. At nunc is ero, qui solus se servavit. Necnon istud. Antequam venisti, mihi nuntiatum erat filiam, quam amo, periisse una cum sponso suo. Una cum uxore mea et aulicis. Hunc nuntium facile passus sum quia putavi me moriturum esse, at nunc eodem nuntio animus meus immisericorditer affligitur, nunc sententia mea immisericorditer refutatur. Nunc omnia quae feceram facta sunt absurda. Occide me, Odoacer. Silentium. Odoacer: Tu loqueris dolore afflictus. Supera maerorem tuum et accipe me tibi subditum. Romulus: Tu times. Supera timorem tuum et occide me. Silentium. Odoacer: Tu cogitasti de populo tuo, nunc debes quoque etiam cogitare de hostibus tuis. Nisi acceperis subditionem meam, nisi nos communiter processerimus, orbis terrarum addicetur nepoti meo, et altera Roma orietur, regnum Germanorum universale, nec minus fragile quam Romanum, nec minus sanguinolentum. Si hoc fiet, ineptum fuerit opus tuum, id est te Romam delevisse. Non potes cedere magnitudini tuae, Romule, tu es unicus vir, qui sciat hunc mundum regere. Sis propitius, accipe meam subditionem, fi Imperator noster, tuere nos a cruenta magnitudine Theoderici. Genua flectit. Romulus: Non iam possum, Germane. Etsi vellem. Tu e manu mea expulisti ius agendi. Odoacer: Vin’ tu in hoc constare? Romulus item genua flectit, ut nunc unus ante alterum genua flectat. Romulus: Occide me! Id rogo te genubus flexis. Odoacer: Non possum te cogere, ut nos adiuves. Infortunium est factum. At etiam occidere te non possum. Quia te amo. Romulus: Surgamus. Odoacer: Surgamus. Romulus: Nisi me occidere vis, alia quoque ratione quaestio potest solvi. Unicus vir, qui adhuc cupiat me occidere, ante lectum meum dormit. Ibo eum excitatum. Surgit, item Odoacer. Odoacer: Hoc modo quaestio non solvetur, Romule. Tu es desperatus. Non consentaneum est, ut moriaris, nam hoc non est consentaneum nisi mundus talis est, qualis tu tibi eundem mente finxisti. At talis non est. Etiam hostis tuus est homo, qui ita ut tu ipse iuste agere vult. Ergo nunc oportet fato oboedias. Aliud non datur. Silentium. Romulus: Iterum considamus. Odoacer: Aliud nobis non relinquitur. Romulus: Quid facere vis de me? Odoacer: Te cum pensione dimittam. Romulus: Men’ cum pensione dimittes? Odoacer: Haec est unica via quae nobis relicta est. Silentium. Romulus: Nihil horribilius mihi accidere potest quam cum pensione dimitti. Odoacer: Noli oblivisci mihi quoque imminere rem maxime horribilem. Debebis me declarare regem Italiae. Quo finis meus incohabitur, nisi nunc egero. Itaque mihi nolenti volenti dominatio incohanda est homicidio. Gladium destringit dextrorsum iturus. Romulus: Quid vis? Odoacer: Occidam nepotem meum. Adhuc plus valeo quam ille. Romulus: Nunc tu es desperatus, Odoacer. Si nepotem occideris, mille tibi orientur Theoderici novi. Populus tuus aliter sentit ac tu. Qui vult rem heroicam. Tu eundem non potes mutare. Silentium. Odoacer: Iterum considamus. Iterum considunt. Romulus: Care Odoacer, ego volueram valere ad fatum et tu volueras vitare fatum tuum, nunc fato dirempta sunt consilia nostra politica. Putavimus nos posse mundum e manibus nostris demittere, tu Germaniam tuam et ego meam Romam, nunc curandae nobis sunt earum pa-rietinae. Quas demittere non possumus. Ego Romam supplicio capitis affeci, quia timui eius facinora praeterita, tu Germaniam, quia formidasti eius futura. Vim habuerunt ad nos duo phantasmata, nam revera nos non habemus vim ad ea, quae sunt praeterita et ad illa, quae sunt futura. Vim non habemus nisi ad ea, quae sunt praesentia, de quibus non cogitavimus et in quibus tractandis res utrique nostrum male succedit. Quae tempora mihi nunc pensionario degenda sunt, mihi, qui mordeor conscientia mortium filiae a me amatae, filii, uxoris, multorum miserorum. Odoacer: Ego autem civitatem regere debebo. Romulus: Consilia nostra a veritate correcta sunt. Odoacer: Quam amarissime. Romulus: Age perferamus amarum. Conare aptas reddere ineptias, his paucis annis, qui tibi restant ad mundum fideliter administrandum. Dona Germanis Romanisque pacem. Age porro, princeps Germanorum! Nunc tu impera! Nonnulli anni erunt, quos historia mundi obliviscetur, quia erunt anni heroibus vacantes – at erunt inter huius terrae perturbatae annos felicissimos. Odoacer: Deinde autem mihi moriendum erit. Romulus: Consolare te. Nepos tuus me quoque occidet. Numquam ignoscet sibi genua flectenda fuisse coram me. Odoacer: Age geramus officia nostra tristia. Romulus: Celeriter agamus. Etiam ludamus, ultimo ludamus comoediam. Simulemus rationem constare, simulemus carnem hominis vinci spiritu. Odoacer: Nepos! A dextris venit nepos. Nepos: Care avuncule? Odoacer: Invoca magistros militiae, nepos. Nepos: Ut iubes, care avuncule. Signum dat securi carnificis. Grapheum completur a Germanis longo itinere fatigatis et inquinatis. Vestimenta linea unicoloria, iis impositae sunt loricae, simplices cassides, quibus facies obteguntur, secures carnificis, tota eorum multitudo videtur esse caterva carnificum minacissima. Odoacer surgit. Odoacer: Germani! Hunc virum irrisistis, huic canticis illusistis, quae cantastis in viis ruralibus aut nocte ad ignes cubilium. At ego eius humanitatem expertus sum. Numquam eo viro vidi maiorem neque vos umquam videbitis maiorem, quicumque erit successor mei. Nunc tu ipse loquere, Imperator Romane. Romulus: Imperator dissolvit Imperium suum. Ultimo aspicite hanc sphaeram multicolorem, hoc somnium magni Imperii, quod quodammodo inter caelum terramque dubium pendet, levi halitu labiorum meorum propulsum, ecce illae terrae mari caeruleo delphinorum saltantium pleno circumiectae, ecce illae provinciae divites frumento flavescentes, ecce illae urbes borrientes animantibus abundantes, ecce sol, quo homines sunt calefacti et, cum stetit altissimus, mundus est combustus, nunc in manibus Imperatoris lenis sphaera evanescens. Omnes silent animis attentissimis. Germani stupefacti oculis emissiciis aspectant Imperatorem surgentem. Romulus: Odoacerum ducem Germanorum declaro regem Italiae! Germani: Vivat rex Italiae! Odoacer: Ego autem Imperatori Romano attribuo villam Luculli Campaniensem. Praeterea idem accipiet annuam pensionem sex millenorum nummorum aureorum. Romulus: Transacti sunt anni Imperatoris famelici. De pariete demite imaginem regis, qui eiusdem nominis fuit ac ego et Romam condidit, quam ego nunc tollam! Germanus affert imaginem fictam. Romulus: Gratias tibi ago. Imaginem bracchio supponit. Romulus: Te relinquam, princeps Germanorum. Dimittar, ut fiam pensionarius. Germani consistunt more militari. E recessu prosilit Spurius Titus Mamma, nudum gladium manibus tenens. Spurius: Cedo Imperatorem! Occidam Imperatorem! Rex Italiae ei obvenit cum dignitate. Odoacer: Demitte gladium, praefecte. Non iam est Imperator. Spurius: Quid de Imperio? Odoacer: Quod est dissolutum. Spurius: Ergo ultimus praefectus imperialis obdormivit patriae intereunti! Romulus: Itaque, Domini mei, Imperium Romanum esse desiit. Imperator lente, capite demisso, imagine ficta bracchio supposita, exit. Germani stant reverentissimi. Index verborum rariorum recentiorumve Comoediae pars 1 - 2 - 3 - 4 - 5 - 6 - 7 - 8 - 9 - 10 - 11 - 12 - 13 |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |