Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 2003 - fasciculum 147
Malevolorum ritu simiolorum

.

In omnibus fere terrarum orbis regionibus televisifica proponitur transmissio, cui ‘Magnus frater’ est index. Duodecim utriusque sexus iuvenes voluntariam subeunt captivitatem, una eadem domo inclusi: bibentes manducantes, dormientes vigilantes, fornicantes conviciantes, ructantes pedentes curiosis spectatoribus monstrantur.
Certis unusquisque intervallis rogatur, quem ex contubernalibus extrudi ipse malit: ut par est, nullum erit periculum ne ille eiciatur, cuius nomen a paucissimis indicatum sit competitoribus.
Italicarum scholarum discipuli, qua sunt asinali plerique stultitia, nullam interposuerunt moram quin pessimum istiusmodi sequerentur exemplum.
Ter enim quaterve saltem in mense ad contumeliosas descendunt designationes, ut testarum quodam quasi suffragio constituatur, qui de medio sit condiscipulus tollendus.
Hoc profecto stolidam imitationem istam, simiolorum propriam, intolerabiliorem facit, quod, cum nullum re vera alumnum e schola praesidis iniussu amoveri liceat, meraca appetitur contumelia, qua sint timidiores, vel diligentiores, vel inelegantiores notandi.
Nuperrime autem, novitatis semper cupidi, Italici adulescentes professorum quoque exturbandorum nomina desiganre coeperunt.
Hic vero timendum erit, ne se symbolica tantum exclusione non agatur…..
Orestes Carbonero

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera