Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 2003 - fasciculum 147
Praefatio

.

Amicae et amici nostri!
Hoc anno 2003 Rumor Varius diem natalem vicesimum quintum celebrat! Anno 1978 enim pater et creator Rumoris Varii, Udalricus Aeschlimann, qui tum munere praeceptoris linguae Latinae in schola nomine ‘AKAD’ Turici fungebatur, exemplar primum unam solam paginam continens edidit. Secundum exemplar iam ex quattuor paginis constituit, ex tertio fasciculo commentarii forma libelli editi sunt.
Primum Rumor Varius in aedibus scholae nomine ‘AKAD’, deinde ab anno 1995 ab Udalrico ipso in eius domo, Aeschlimann publicity in oppido amoeno, cuius nomen ‘Elgg’, quod inter Vitudurum et Gallopolim (St. Gallen) situm, editus est. Ex anno 2001 autem Rumor Varius a Stella Gitta in eius aedibus, quibus nomen ‘Editions du lac’ est, in oppido ‘Grand-Saconnex’ apud Genavam sito editur. Eodem tempore etiam impressum et dispositio rerum (1), quam Stella Gitta computatro magna cum arte perficit, mutati sunt, et libelli imaginibus vel picturis iucundissime exornantur.
Maximas gratias agimus cunctis, qui per omnes hos annos Rumorem Varium aliquo modo adiuverunt et adiuvant et adiuvabunt! Sine quorum auxilio, opera, amicitia benevolentiaque fieri non potuisset, ut Rumor Varius per tantos annos ederetur.
Maximas gratias etiam nostris fidelibus legentibus! Quid enim esset libellus sine legentibus?
Non minus cunctis symbolas nobis mittentibus maximae gratiae agendae sunt! Quid enim essent libelli sine symbolas scribentibus? Nihil essent!
Ergo Rumor Varius per 25 annos iam vivit et floret, etiamsi nostra aetate linguae antiquae, Latina et Graeca, vitam non facilem agunt. Nam quidam homines regentes, qui eruditionem se curare affirmant, scho-larum et institutionum mutationibus (vel potius eversionibus), quas insania omnia convertendi incitati reformationes vel ‘emendationes’ dicunt, curam et cultum linguarum antiquarum valde neglexerunt vel nonnumquam etiam destruere conati sunt.
Tamen speramus nobis contacturum esse —Musis faventibus et adiuvantibus—, ut proximis quoque annis Rumorem Varium edamus!
Ad quae efficienda auxilio vestro, cari legentes, nobis opus erit. Ut Rumorem Varium legere, subnotare, symbolas nobis mittere vel pergatis vel incipiatis, a vobis comiter petimus! Maximas gratias!
Nunc autem nobiscum gaudeatis et celebretis!
Ad multos annos! Valete!
Daniel Weissmann
(1) Graphik et Layout

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera