Eclectica
 
 
 




RUMOR VARIUS
Quis sum ?
Rumor Varius sum et appellor. Amicos habeo ubicumque terrarum, quaecumque aetas est, sed auxilio consiliisque tuis opus est ut crescam in annos et optima valetudine fruar. Cura mea est ut omnes lectores lectricesque aliquid oblectamenti in me semper inveniant; itaque scripta tua libentissime exspecto.

RUMOR VARIUS est unicus commentarius periodicus linguae Latinae in Helvetia.
Ex anno 1978, quo primum editus est, iam per 28 annos exsistit. Quoque anno sex libelli apparent. Subnotari potest.

RUMOR VARIUS legentes imprimis delectare, sed etiam eorum scientias augere vult nuntiis variis — ut ex nomine intellegi potest. Symbolae scribi possunt — et a legentibus et a redactoribus — de quibuslibet rebus. Non est finis varietatis, inveniuntur res graves et seriosae, quae in toto mundo aguntur, facete lepideque dicta, aenigmata, ludi....

RUMOR VARIUS liberae mentis est nullis doctrinis vel idelologiis deditus.

RUMOR VARIUS vult nostra quoque aetate linguam Latinam colere et servare.
Delectare velit omnia genera legentium, sive discipulos et discentes,
studentes, omnino omnes, qui in vita sua umquam linguam Latinam didicerunt.

Symbolae legentium, novi subnotentes, legentes, semper gratissimi nobis erunt.
Ergo nolite, cari legentes, cunctari RUMOREM VARIUM cognoscere! Maximas gratias!

RUMOR VARIUS a SOCIETATE LATINA HELVETICA, in aedibus, quibus nomen
EDITIONS ECLECTICA est, editur.

RUMOR VARIUS sexies in singulos annos editur. Pretium subnotationis (annuum): In Helvetia CHF 30.- In ceteris terris CHF 37.-
Singula specimina qui rogaverit, gratis accipiet.



Epistulae, mandata mittenda sunt ad domum editoriam:

RUMOR VARIUS
C/o EDITIONS ECLECTICA Estelle Gitta

Ch. François-Lehmann 2
CH – 1218 Grand-Saconnex



rumorvarius@eclectica.ch
 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera