Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1994 - fasciculum 106
Praefatio

.

Amicae et amici nostri!
Ea, quae libello III huius anni proposueramus, nonnullis vestrum placuisse videntur.
Sic Genovefa Immé nobis scripsit:
"…Te in recentissimo commentariorum vestrorum hortante aliquid scripsi de mulierum servitute aut libertate pro themate, quod opportune proposueras. Etenim optimum consilium tuum mihi videtur, ut thema quoddam scriptoribus proponatur. Nam saepe accidit, ut haesitemus, cum nesciamus, quod argumentum maxime idoneum sit. Illud autem, quod proposuisti, magni momenti est et potest simul antiquum et modernum esse: Nos utique in eo tractando adducimur ad praeterita modernaque componenda."
Orestes Carbonero autem haec nobis misit:
"…Toto de pectore plaudo Vestro proposito singulos fasciculos paene integros uni eidemque argumento dicandi; nullum autem thema magis alliciens proponi potuerat quam illud, quod nuper proposuistis. Nonnulla igitur Vobis mitto epigrammata ad antiquas mulieres pertinentia: agitur, ut par est, de mulieribus magni, immo maximi momenti, quae animi ardore viris minime cesserunt."
Legite igitur in paginis sequentibus sex omnino symbolas de nostro themate praecipuo.
Alia argumenta a vobis proposita, cari legentes, gratissima nobis erunt. Si quae vobis in mentem veniunt, ne cunctemini nobis scribere! Sed omnes symbolae ad quaslibet res pertinentes nobis semper gratissimae erunt! Nobis scribentes animadvertite, quaeso, novam inscriptionem cursualem nostram, quam in pagina sequente invenietis!
Praeterea in hoc libello primam partem narrationis titulo "Ambitus", qua per Basileam urbem Helveticam ducemini, legere poteritis et cetera nonnulla. Etiam amici aenigmatum solvendorum novum negotium invenient.
Sit vobis annus novus faustus, felix, fortunatusque!
Valete!
Daniel Weissmann

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera