Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1993 - fasciculum 99
Praefatio

.

Amicae et amici nostri!
Forsitan feriis sagittis illius dei tacti sitis, quis a Graecis Eros, a Romanis autem Amor appellatur et cuius parvam statuam in nostro imagine videtis. Hesiodus poeta Graecus in carmine suo titulo "Theogonia" illum deum in principio mundi e chao ortum esse et potentiam maximam in mortales et immortales habere narrat. Alii dicunt illum filium Veneris deae esse et puerum alis, arcu sagittisque armatum. Ecce parva narratiuncula, quam in carminibus, quae "Anacreonteia" dicuntur, inveni:
Aliquando Amor apem dormientem non animadverterat et ab ea morsus est. Digito puncto lamentans et clamans ad marem pulchram, Venerem deam, cucurrit: "Perii, mater", ait, "perii et moriturus sum! Parva serpens ales, quam agricolae apem appellant, me momordit!" Tum mater Venus: "Si aculeus apis tantopere dolet, quantos dolores putas illis afferi, quorum cordia tu sagittis tuis vulneras?"
Valete!
Daniel Weissmann

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera