Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1992 - fasciculum 92
Praefatio

.

Amicae et amici nostri!
Anno 1992o imprimis in Hispania res extraordinariae aguntur: Barcelonae ludi Olympici celebrabuntur, Hispali (Sevilla) expositio universalis mundi visitari poterit, Madrid electa est "urbs culturalis Europae".
Causa illarum celebrationum est eventus, quo ante 500 annos mundus valde mutatus est: Adventus Christophori Columbi (Cristóbal Colón) in illam continentem, quam Columbus Indiam esse falso putavit et quae antea hominibus Europae omnino ignota fuit: America, cui postea nomen quidem non ex Columbo (illius nomen terra "Columbia" momorat), sed ex Amerigo Vespucci, nauta Italiano, qui primus intellexit novam terram esse continentem, datum est.
Errore suo Columbus homines indigenas novarum terrarum "indos" appelavit.
Hic eventus Europaeis, imprimis Hispanis, multas divitias et possessionem ingentium terrarum novarum attulit; indigenis quidem maxima ex parte fatalis et funestus fuit hic conventus, ut dicitur, qui "expugnatio", occupatio violenta expilatioque apellari potius dignus est. Indigenae Europaeos advenientes benevole, comiter hospitaliterque receperunt. Quin etiam deos, a quibus visitarentur, illos putaverunt, quia numquam antea homines colore cutis claro, talibus vestimentis indutos, telis igniferis armatos viderant. Contra advenientes Hispanici sane quidem saepissime non deorum modo se gesserunt. Indigenis arrogantia, vi, superbia, sine verecundia eorum morum consuetudinumque occurrerunt. Quin etiam nonnulli Europaeorum re vera deliberabant, num illi "feri" omnino homines essent considerandi.
Quae postea acta sunt, non aliter quam excidio culturae indigenarum, genocidium exspoliatioque nominari potest. Conquistadores benignitate simplicitateque indigenarum abusi eosque fraudantes impudicissime copias auri maximas in Europam abstulerunt. Terras indigenarum occupaverunt et dominis legitimis eripuerunt. Indigenas durissime pro se laborare in metallis vel campis coegerunt. Cum morbis ab Europaeis allatis indigenae conficerentur, conquistadores sceleri primo novum scelus adiecerunt: Ex Africa homines negros captaverunt et servos in Americam transportaverunt.
Missionares quoque venerunt, inter eos nonnulli, qui re vera indigenas curarent (velut Pater Bartolomé de Las Casas (1474 — 1566), monachus dominicanus Hispanicus, ex anno 1543o episcopus), multi autem, qui nihil aliud agerent nisi omnibus modis sine verecundia alienorum morum fidem christianam (vel potius catholicam) divulgare. Cum isti fanatici saevirent, qui omnia, quae eorum dogmatibus non conveniebant, exstinguenda existimabant, indigenae nihil aliud restabat nisi aut converti aut haeretici interfici. Re vera saepe potius scelera vel missiones commissae sunt. Indigenis enim propriae consuetudines et religiones fuerunt. Cur ab istis superbis Europaeis converterentur? Cur deos suos dimitterent? Cur dei indigenarum peiores essent quam religio catholica vel christiana? Cur cultura Europaea melior esset quam "indiana"? Quo iure Europaei se suasque consuetudines tam superiores duxerunt?
Usque ad nostra tempora terrae Americae Meridianae et Mediae patiuntur eventus illius "conventus" abhinc 500 annos. Certe, dominatione Europaea liberati sunt, sed postea a Foederatis Americae septentrionalis Civitatibus opprimuntur, quarum gubernatores multa de iuribus hominis loqui scilicet solent et custodes eorum se iactant. Multo maiore studio quidem hoc faciunt apud alienas nationes quam apud se ipsos! Simon Bolivar, qui pro libertate civitatum Latinoamericanarum pugnavit, apte dixisse fertur:
"Deus videtur Foederatas Americanae Septentrionalis Civitates destinavisse Latinoamericam nomine libertatis in miseriam deicere."
Quid ergo est agendum? Non nego hunc eventum, qui et Europaeis et indigenis Americae tantos exitus et novitates attulit, dignum esse, ut reminiscamur eius. Sed inter celebrationes meritas quoque ne obliviscamur ceterorum facinorum, quae acta sunt. Hispalem (Sevilla) multi homines ex toto mundo convenient. Forsitan sit occasio ad conventum in pace et tolerantia hominum diversarum gentium, ad "conventum", qui illo verbo re vera dignus sit.
Praeterea memores simus nos, qui civilisatione immersi rerum natura abalientati sumus, nonnumquam quaedam ad rerum naturae usum pertinentia discere posse ab indigenis Americae, quorum sodalitas cum rerum natura profundior est quam nostra.
Valete!
Daniel Weissmann
Epistularum commercium: De Christophoro Columbo sive de praeiudiciis nostris (rescriptum ad hanc praefationem) — Praefatio libelli 5+6/92 (responsum ad rescriptum)

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera