|
RUMOR VARIUS
|
|
Anno 1988 - fasciculum 72
Praefatio
. Carae carique legentes Die XXIo mensis Maii anno MCMLXXXVIIIo collegae Rumorem Varium edentes sessiunculam nostram annuam Turici non ut prioribus annis in aedibus AKADis, sed ad decimum diem Rumoris Varii natalem celebrandum in caupona, cui nomen est "Waag", habuimus. Qua in sessiuncula socii nostri Barbara Maier, Rosmarie Delachaux (quae res pecunarias ad Rumorem Varium pertinentes curat), Martinus Meier, Dr. Georges Durtschi, rector scholae AKADis, nobiscum aderant. Consocii autem Dr. Emanuel Bernard et Dr. Fridericus Ebel (AMICUS) et consocia Christina Portner — heus — impediebantur quominus adesse possent. Quid autem hoc conventu decrevimus convivantes, partim vinum, partim aquam mineralem bibentes, carnem fumo siccatam caseumque edentes? Udalricus Aeschlimann munus disponendarum symbolarum, quae Rumori Vario, ut publicentur, a legentibus mittuntur (et ut speramus — futuris quoque temporibus mittentur!) ineunte mense Iulio huius anni consocio Danieli Weissmann mandabit; non propter aliquod taedium huius muneris per multos annos iam a se suscepti Udalricus id fecit, sed propter multitudinem aliarum cottidianarum occupationum in schola AKADe, in qua munere rectoris fungitur, annis praeteritis magis magisque auctam. Nihilo minus reliqua negotia, quae adhuc curavit, etiam futuris temporibus suscipiet: Societatis Latinae Turicensis praeses et moderator erit, symbolas Rumore Varto divulgandas porro componet. Haec mutatio autem amicis Rumoris Varii vix manifesta erit, nisi praefationes singulorum libellorum non iam ab Udalrico, sed a Daniele compositae erunt. His rebus ab omnibus, qui aderant, probatis et decretis hilaritate animos nostros refecimus narrantes, ioculantes, diem decimum natalem nostri libelli usque ad vesperum celebrantes. Valete et porro symbolas — sive res hilares, sive res serias tractantes — nobis mittite! Daniel Weissmann Udalricus Aeschlimann Dabamus Turici, die XIXo mensis Iunii anno MCMLXXXVIIIo |
|
| © Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera | |