Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1985 - fasciculum 54
Praefatio

.

Cari legentes
Est proverbium vobis iamdudum notum: "Rumor Varius cuique legenti aliquid novi fert." lam audio vos clamantes: "Quid ergo hic novus fasciculus mihi novi fert?" En, cari amici, suum cuique, ut spero. Continet enim symbolam Florindi di Monaco, quae praesentibus diebus aestivis maxime apta est: Titulo "Bene nudam pellem!" inscribitur. Quid porro? Aenigma magnum, cui propter magnitudinem melius nomen "aenigma maximum" dederim. Quo aenigrnate recte soluto, quod amicus noster Danielis Weissmann vobis solvendum proposuit, nobis misso praemium forma libri vel libelli accipere poteritis. Ergo quid cunctamini? Inite certamen, recte solvere conemini, solutiones inventas mittatis domui editoriae Rumoris Varii! Soli audentes e certamine victores abibunt!
Ceterum et multa alia lectu digna invenietis: Narrationem e.g. ab amica Rumori Vario multos annos fidem praestante Ursula Schwenk scriptam, qua nobis nonnulla de AKADe, quam scholam frequentans olim examina maturitatis praeparabat fortunata, narrat.
Ne praeteream novas narrationes AMICI, quas sub titulo "Facete lepideque dicta" publicatas legetis neque novam seriem Graecorum philosophorum sententiarum, quam consocius operis noster Daniehis Weissmann Bernensis publicandam misit!
Quid dicam de celeberrimo Certamine Capitolino, quod ab Instituto Romanis Studiis Provehendis omnibus prosae Latinae orationis Latinorumque carminum studiosis hominibus hoc anno proponitur? Vertite paginas, cognoscetis condiciones certaminis ineundi, praemia, quibus victores e certamine ornabuntur. Restat, ut vos, cari amici Rumoris Varii, certaminis quam plurimi participes sitis!
Praeterea multa alia hoc fasciculo continentur, de quibus spatium, quo eorum mentionem faciam, non superest. Ipsi videbitis, ipsi legetis…
Sin autem omnibus symbolis inclusis lectis censebitis Rumorem Varium praesentem vobis taedii plenum fuisse: Mittite nobis ea, quae Latine ipsi composuistis, quae, ut publicentur, digniora censetis: Omni symbola publicanda sibi missa gaudebit Rumor Varius!
Valete!
Udalricus Aeschlimannus


Dabam Turici die XI mensis Augusti anni MCMLXXXV

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera