Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1985 - fasciculum 51
Hilaria ecclesiastica et sacerdotalia (pars I)

.

Sunt, qui Christianam fidem et religionem doctrinam tristem esse ac nullis gaudiis praeditam arbitrentur inimicamque omnibus rebus iucundis. Qui talia opinantur, aut mala fama adducti aut malis a Christianis docti sunt: eu-angelium enim est, ut Latine exprimam, nuntius bonus sive laetus.

Caritas et gaudium praestant morositati et tristitiae! Christianos immo de se ipsis ridere posse testimonium sit vobis, cari legentes, libellus parochi cuiusdam nomine Aloys von Euw, qui nuper sub titulo Ach, das himmlische Bodenpersonal in lucem editus est. Hunc libellum perscrutatus nonnulla inveni digna, quae Latine reddantur ac in Rumore nostro Vario divulgentur. Sint vobis gaudio!
____


Hospiti cuidam miranti "O, quam pulchram ecclesiam possidetis, vicani!" indigena Bavaricus respondisse fertur: "Est, quod ei prudentissime parcimus."

Sacerdoti gaudenter milites quoque inter fideles versantes videnti ac missa finita ex uno eorum quaerenti, cur adfuissent, is morose: "Quod sclopetum (1) meum non rite ac recte purgavi."

Domina Barbara, mulier vere Christiana, olim serius quam ut deceret ecclesiam intravit sacerdote iam de peccato homiliam habente. Ergo mulieri ingredienti verba haec fere obsonuerunt: "Unde vitium venit?" Tum Barbara timide: "Domo, domine paroche!"

In concilio quodam pastorum (animarum) ante cenam omnes post sellas stantes capitibus humiliter submissis orare videbantur. Oratione finita quidam e collega quaerit, quot numeros numerare soleat in orando. Qui: "Ego usque ad numerum XXVIII numero, sed sunt, qui usque ad numerum XXXV numerent. At eos hypocritas (2) existimo!"

Catholicus quidam propter innovationes post Concilium Secundum Vaticanum introductas valde inquietus Iohanni XXIII. papae his verbis scripsit: "Tua Sanctitas! Matre nostra ecclesia claves caelestes possidente cur opus est talibus innovationibus?" Cui papa subridens: "Quia reformati (qui dicuntur) interea serraturam commutaverunt!"

Petrus cum portam caelestem aperuerit, et sacerdotem et aurigam coenautocineti (3) crevit. "Intra, quaeso!" principe apostolorum aurigae imperante sacerdos "Cur iste me prior intrabit?" furens clamitat. At Petrus: "Causa haec: Cum tu praedicabas, homines dormiebant, cum autem iste coenautocinetum vehebat, homines orabant."

In eodem oppido olim duo viri eiusdem nominis habitabant, quorum alter in Africam iter fecit, alter vita decessit. Errore aliquo litterae illius, qui in Africam profectus erat, ad viduam defuncti translatae sunt. Quam, cum legisset "Iter optimum, sed calor infernalis", animus reliquit.

Puer parvulus primum confitens (4) se uxorem vicini cupivisse affirmat. Sacerdoti propter minorem confitentis aetatem perterrito sincere patefacit: "Placentas fartas (5) sapidiores coquit quam mater mea!"


Alumnus scholae catholicae confitetur:

A:
Pater mi, cum nuper ludo pedifollis (6) interfui, magnam incitavi rixam.

P:
Quid ultra?

A:
Puero manus adversariae duos dentes effregi.

P:
Quid ultra?

A:
Alterius pueri nares ita tractavi, ut sanguinem effunderet, tertii lumbos calcavi.

P:
Quod non modo iniustissimum fuit ac contra omnia iura humana, sed etiam legem Christianam, ut fratres tuos amares, flagranter violavisti! Quam contra manum lusistis?

A:
Contra alumnos gymnasii Martini Lutheri.

P:
Ehem, sunt pueri pueri, pueri puerilia tractant!


Marco parvulo multa et mala confesso sacerdos gemens: "Timeo, ne te numquam in caelo visurus sim." Tum Marcus perterritus: "Quid horribile tu commisisti, domine paroche?"

Amicus olim rustico cuidam ad magistratum vectigalium gradienti ac interroganti, quem sanctum in rebus istis advocaret, respondit sanctum Bartholomaeum esse advocandum, quia ei vivo cutis detracta esset.

Parvula Franciscula propter aliquod criminulum procul a mensa in tablinii angulo posita cena confecta ita orat: "Domine Deus, tibi gratias ago — mensam enim mihi parasti in facie adversariorum meorum."

Tribus pueris olim canis parvus datus est, sed, cum assentiri nequirent, cui eorum esset, statuerunt, ut ei esset, qui optime mentiri posset. Tum mentiendo incohaverunt ita, ut sacerdos forte praeteriens perterritus exclamaret: "Cum totidem annos natus eram, quot vos nunc estis, egomet ne sciebam quidem, quid esset mendacium" Tum pueri una voce: "Demus sacerdoti canem!"
Martinus Meier
(1) sclopetum, -i, n: Gewehr, fusil, gun
(2) hypocrites, -ae, m: Heuchler, hypocrite
(3) coenautocinetum, -i, n: Autobus, omnibus, bus
(4) confiteri (h): beichten, confesser, to confess
(5) placenta farta, -ae -ae, f: Krapfen, beignet, fritter
(6) pedifollis, -is, m: Fussball, football, football
Hilaria ecclesiastica et sacerdotalia Pars I — Pars II

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera