Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1985 - fasciculum 51
Praefatio

.

Placidi legentes,
Libenter exciamarem: Nunc est iubilandum, nunc pede libero pulsanda tellus! Sed eheu! Non habeo quod tam laetus exclamem. Namque non sum immemor facti illius tristis, quod libellum Rumoris Varii pro mense Decembre propositum promissumque sero, non prius quam mense Ianuario accepistis. Oro vos et obsecro, ut ignoscatis nobis redactoribus, qui pigriores fuerimus et ante festos dies natales Christi et postea, quam ut praeter munera nostra cottidiana Rumori Vario etiam conficiendo dederimus operam.
Cuius lamentabilis certo facti causas concedite, ut vobis, placidi legentes, exponam! Quisque nostrum, qui Rumorem Varium edendum curamus, officium habet principale, id est officium vitae suae suorumque sustentandae, cui officio nimirum praeter cetera omnia satisfaciendum est quodque neglegere summopere esset ignominiosum. Nunc autem qui sumus nos redactores? Vobis exponam: alius nostrum se profitetur magistrum ludi, alius rectorem ludi Latini, alius sacerdotem, id est pastorem gregis christiani, alius medicum, neque desunt, qui supremam scholam, Universitatem nomine, frequentent, ubi officiis cottidianis non minus est fungendum. Ita fit, ut Rumori Vario edendo omnibus nobis id tantum temporis dari possit, quod officiis supra dictis superest. Sed Medius Fidius vos audio clamantes: "Et feriis circa diem natalem Christi ubi fuistis? Quid tum egistis? Tumne quoque officiis vestris cottidianis opprimebamini? An non potius nimis pigri fuistis Rumorem Varium neglegentes? "Audio, audio voces vestras amaras neque quicquam aliud habeo dicere nisi: peccavimus, peccavimus ignoscite! Attamen, ne nimis sim modestus, unum etiam vos interrogare audeo: "Nonne putatis redactores quoque Rumoris Varii, ut praeterea ceteri cives nostri omnes, meruisse aliquomodo, ut otium feriaeque iis concedantur opprobrio nullo?"
Valete!
Udalricus Aeschlimann

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera