|
RUMOR VARIUS
|
|
Anno 1983 - fasciculum 39
Facete lepideque dicta
. Consilium bonum et laudabile Medicus psychiater aegroto: Praecipue, inquit, ante omnia, noli, tibi licitum concessumque est, stomachari aut indignari. Abice omnia, quibus gravius commoveris, simpliciter ex fenestra! Tum aegrotus: Gratias tibi ago maximas, medice mi, id reapse libenter faciam, praecipue rationem (Rechnung) tuam, quando veniet! * * * * * Res quam difficillima “Aegrotus ille†medicus psychiater dicit assistenti medico “se immortalem esse arbitratur. Nostrum nunc est (officium) ei persuadere de contrario!†* * * * * Collectio mira Aegrotus: Medice mi, inquit, familia mea gravius commovetur, quoniam omnem pecuniam meam erogo expendoque pro discis radiophonicis! Medicus psychiater: Id flocci, id ne fit quidem facias neque de illa re labores, novi iam multos cultores seu amantes rerum musicarum, qui sescentos discos radiophonicos possident! Aegrotus: Potest fieri, sed quod ad memet attinet, amans rerum musicarum omnino non sum, egometipse solum foramina parvula illa in medio discorum colligo! * * * * * Sigarum desideratum Mercator sigarorum: Illud profecto, inquit, est sane admodum bonum sigarum, spectatissime vir, quod enim offerre possis unicuique homini! Tum emptor: â€Potest fieriâ€, respondet, “sed mallem emere sigarum, quod egometipse possim fumare!†* * * * * Fallacia — Specta ad illum virum, qui per infinitas horas iam quaerit dupondium! — Quomodo autem scis eum accurate dupondium quaerere? — Sum enim egometipse, qui intercepi illum! * * * * * Mortui aegrotari nequeunt — In Actis Diurnis nuperrime legi domitores ferarum (bestiarum) aetate progredescente rarissime rheumatismo affectos esse. — Potest fieri, sane, nam rarissime ad aetatem progredescentem perveniunt! AMICUS |
|
| © Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera | |