Eclectica
 
 
 




RUMOR VARIUS
Summarium annuale
Anno 1980 - fasciculum 24

Fasciculum 24

Praefatio
De textu in hoc libello. Nuper epistulam a Professore Clausdieter Schott scriptam accepimus. Qui scripsit nobis se in secunda pagina nostri libelli invenisse verbum forma mira, adhuc inusitata "Turiciensi" scriptum. Hoc libello verbum recta forma scriptum "Turicensi" invenitis!

Aenigma
Quadratum magicum (verba quattuor)

Epistulae 'Rumori Vario' scriptae
Editores Rumoris Varii in impresso "Societatem Latinam Turiciensem" se nominant. Inde ad argumentum huius epistulae accedo: Forma adiectivi "Turiciensis" mihi plane est ignota, neque tamen formam illam secundum doctrinam philologorum rectam esse negem. Antiquissima autem inscriptio…

De paucis diebus Lutetiae Parisiorum actis porro tractatur
«"Montmartre", ut exemplum dem, regionem esse urbis Lutetiae in colle sitam leniter ascendente, quis ignoret? Neque cuiquam ignotum erit ibi posse reperiri theatra, ludos scaenicos, pantomimos, spectacula multa, cauponas aliaque plurima, quibus viatorum multitudo vesperi nocteque oblectetur.
Ergo nobis quoque unam noctem in illa regione degere in animo erat curiosis, num loci fama rei sit par, profectique sub horam undecimam post meridiem delectationem quaesivimus, quae parvo pretio emi posset.


Solutiones
Verba decussata (columna)

Aenigma quo praemium accipi potest
Verba decussata

De vita Iohannis Bosci
Cum — triste dictu — plerique homines hodiernae aetatis vel negent esse Deum vel hominibus deesse neque humana curare, egomet vobis de viro, qui adiuvante Deo faciebat, quae mirabilia putamus, multa, referam.Nec ille temporibus pristinis ac antiquitate rerum velatis, sed saeculo p. Chr. n. XIX., quo ratio humana aliter religionem sinceram vicisse videbatur, vixit.

Quo modo homines se exercendi causa exsecrantes et sudantes per silvas errent
Cum cottidie fere per octo horas ad mensam quandam sedeat vir epulisque domi quam uberrimis perpetuo faucibus cupidissimis devoratis ventrem paulatim augeat nec ita quibus placere studet feminis amoenum praebeat aspectum, exercenda esse censet membra. Alii alia agunt: sunt, qui […] omnibus moribus bonis abiectis quasi mente capti per silvas errare solent, quam si summa saevitia apium turba eos persequeretur. De quibus nunc loquar:

Inscriptionum illecebrae (2)
Promissum meum praestans, amici, vobis solutionem inscriptionis photographice reditae praebebo. […] Sine ullo dubio recordati estis…

Fabula parva iocosa
Aquinci olim vir in Americam emigraturus praefecturam intravit orans, ut syngraphus sibi daretur. Ibi…

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera