Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1980 - fasciculum 24
Praefatio

.

Ulricus Aeschlimann omnibus vestrum salutem dicit!


Si valetis, bene est, ego valeo.
Nuper epistulam a Professore Clausdieter Schott scriptam accepimus. Is instituto ad Universitatem Turicensem pertinenti, cui nomen est Forschungsstelle für Rechtsgeschichte, praepositus illa epistula scripsit nobis se in secunda pagina nostri libelli (ubi condiciones, quibus Rumor Varius editur, indicatae sunt) invenisse verbum forma mira, adhuc inusitata "Turiciensi" scriptum. Recte autem nobis demonstravit nos verbo hoc modo scripto lapsum contra leges artis grammaticae commisisse!
Gratias agimus Professori Schott, viro doctissimo et iuris legumque peritissimo, quod nobis scripsit! Ceterum a legentibus illius mendi veniam petimus. Hoc libello verbum recta forma scriptum "Turicensi" invenitis! Vobis illam epistulam, quam Dr. Emanuel Bernard in sermonem Latinum vertit in paginis subsequentibus ante oculos ponemus, quod ex illa legenda vos quoque voluptatem esse capturos speramus.
Ibidem duas ratas partes a Martino Meier compositas invenietis! Altera de Don Bosco agit viro consecrato, qui saeculo XIX vixit; altera verbis aliquantum mordacibus cogitationes nostras ad mirum studium dirigit, quo quidam homines corpora sua infirma firmiora reddere cupiant. Sit vobis utraque fabula iucunda lectu!
Denique vobis indico fabulam a Dr. J. Bleiker in superiore libello de illecebris inscriptionum scriptam hoc in libello porro tractari. Continet solutionem aenigmatis, quam nobis auctor inveniendam proposuit.
Series, quam Patricius Hardmeier de legibus XII tabularum nuper divulgare coepit, hoc in libello intermittitur. Auctor huius seriei enim his diebus strenue laborat, ut temperatio nostri libelli reficiatur. Qua de causa tempus scribendi ei deest. Illo autem officio perfunctus commentarios de legibus XII tabularum scribere continuabit! Sint vobis omnibus menses autumnales felices!
Valete!
Ulricus Aeschlimann redactor

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera