Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1979 - fasciculum 19
Iamdudum elapsa et memoratu vix digna narrantur

.

Narro tamen, cum sit aliquid narrandum neque habeam, Oppidum est in terra Rhaetorum neque est quodlibet oppidum, sed caput Rhaetiae meusque natalis locus, ubi pueritiam et adulescentiam peregi. Ad locum hoc satis est; nunc aliqua, quae contigerunt mihi, quamvis sint levia, audite!
Per biennium gymnasium frequentavi, non diutius, ut aperte loquar, discipulus dissolutus et nequam, omnibus rebus libentius quam litteris studens et magistros ludibrio habens adeo, ut princeps magistrorum tandem impatiens mei patri meo suaderet, ut potius de schola me amoveret artemque sordidam fabri discere iuberet. Quo consilio pater laetabatur, quippe qui ipse artem fabri exerceret studiaque omnia litterarum abnueret.
Heu, me tum miserum! Septendecim annos natus scholam relinquere coactus tiro factus sum in fornacibus aedificandis. (Quae ars aptis verbis Latine dici non potest, quia ignota erat Romanis nostra Zentralheizung.) Qua in arte exercenda triennium consumpsi, minima quidem cum voluptate mea. Opera cotidiana et dura, cum ab septima hora matutina usque ad sextam vesperi, una hora meridie intermissa, laborandum esset, saluberrima certo erat et haud inutilis ad corpus exercendum.
Attamen magnopere animum meum premebat, cum iam non mihi in grege alumnorum gymnasii versari, non iam familiaritate et iocis condiscipulorum uti liceret. Plane infelicem autem me reddidit, quod sordida veste fabri indutus cotidie paene per vias obviam fiebam alumnis gymnasii decora veste pileoque caeruleo indutis, qui clementer et polite me salutarent, subridentes et misericordiam mei vix celantes. Facilius fortasse tulissem, si aperte me irrisissent. Nihil enim est peius quam aspectus hominum, cum misericordiam nostri celare student. Hodie me confiteor abhorrere ab illa mea mente stulta et immatura. Aliter nunc senex iudico atque tum iuvenis. Nullos homines honore digniores censeo esse quam manibus victum quaeritantes.
Aliquando multa hieme in nobilissimo urbis deversorio festum geniale agebatur magna cum celebritate filiorum et filiarum, imprimis gymnasium frequentantium, qui orti erant e divitissimis et potentissimis domibus. Ego tamen nihil impedire putans, quin illorum festo immiscerer, magnopere laetabar prospectu. Perincommode autem accidit, quod illo ipso die frigus receperam febri laborans. Nihilominus ad festum me parabam multumque temporis consumpsi in lavando, barbam resecando, siccando mantele guttas sanguinis, quae ex vulneribus cultro factis per genas et mentum cadebant, supercilia colore nigro tingendo, capillos diligenter pectendo, vestiendo quam elegantissime. Tandem aliquando exornatus et comptua, crumena argento repleta, ad festum me contuli.
Vix intravi vestibulum, cum praefectus deversorii duris in me verbis invehitur clamans: "Quid tibi hic? Quis te vocavit? Abi! Huc non cuilibet est aditus. Nulli nisi alumni gymnasii admittuntur. Fac abeas! - Attonitus, voce privatus constiti, ambiguus, quid agerem, manerem an abirem, iamque abiturus eram, cum filia praefecti me conspicit, laeto vultu accurrit magna voce salutans et invitans, ut intrarem exedram secum saltaturus.
Quam commutationem rerum! Nunc praefecti erat stupescere. At non diu stupuit,sed cito mirum in modum mutata mente: "Cum res ita sint," inquit, "mane! Namque est dies natalis festus hodie filiae meae. Eius voluntas fiat!" Ita, re iam paene desperata, factum est, ut festo interessem totamque noctem cum puellis saltarem, praecipue cum filia praefecti, quae aeque bona saltatrix erat atque ego bonus saltator. Nolite, quaeso, moleste ferre, cari legentes, quod tam insolenter arte mea saltandi glorier!. Et re vera saltando excellebam temporibus illis, cum modi et genera saltandi ab hodiernis differebant multum, symphoniacis tamen canentibus in modum nostro similem nervis, tibiis vocibusque. Mehercle! Quanta elegantia saltavimus illa nocte, Venere propitia, vino numerisque musicae incensi! Prope miraculum autem fuisse puto, quod sub lucem, cum plurimi iam domum suam abierant, magis magisque bonam receperam salutem frigore febrique liberatus. Haud mentior dicens me plane restitutum domum revertisse cubitum. Nonne vobis quoque hoc videtur mirandum? Mihi certe nihil esse ad convalescendum e frigore utilius quam saltationem musica, Venere, vino iuvantibus, ex illo tempore et festo est persuasum.

PS: Princeps ille magistrorum, qui patri meo suaserat, ut de schola me amoveret, quia numquam linguam Latinam discerem, falso iudicavit. Nam multis annis post sine magistro et gymnasio examen subii "maturitatis" et obtinui censuram optimam, numero VI expressam, quod factum solacio sit illis, qui adhuc sint Latino sermone debiles! Quis autem magistrorum iudicia semper certa putarit esse?
Dr. Emanuel Bernard

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera