|
RUMOR VARIUS
|
|
Anno 1979 - fasciculum 19
Praefatio
. Ulricus Aeschlimann omnibus legentibus salutem dicit! Hodie vobis pauca scribam, quae omnes, qui Rumore Vario epistulas Latine scriptas mittere velint, sciant: Numerus eorum, cari amici, qui epistulis nobis mittendis facere velint, ut libellus noster vivat, floreat, crescat, semper augetur! Non dubito hanc rem nobis redactoribus non minus gaudio esse quam vobis. Ne tempus, quo epistulae vestrae nobis missae in Rumore Vario publicari possint, nimis diu absit, semper faciatis, ut eae decimo die illius mensis, quo mense eas publicatas esse velitis, ad correctorem ratarum partium nostrum Dr. Jürg Bleiker perveniant. Epistulae vestrae porro semper ita inscriptae sint: Dr. Jürg Bleiker, c/o Rumor Varius, Elgg*. Ceterum ne obliviscamini etiam nomen vestrum domiciliumque involucro adiungere! Si haec consilia satis in pectus animumque vestrum demiseritis, epistulas vestras semper tempore a vobis desiderato in Rumore Vario publicatas invenietis. Dies hoc mense Novembri iam breves, horae vesperi autem longae sunt; advenit tempus ad epistulas scribendas maxime idoneum! Quam ob rem spero vos nobis his diebus frigidis brevibusque saepius ratas partes manu vestra scriptas missuros esse! Ita Rumorem Varium nostrum libellum amatum non modo ratis partibus vestris locupletiorem, sed etiam haec maesta nebulosaque tempora hiemis legentibus breviora efficietis. Sit hic mensis November felix omnibus! Valete! Ulricus Aeschlimann, redactor *Epistulam electronicam Rumori Vario mitte! |
|
| © Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera | |