|
RUMOR VARIUS
|
|
Anno 1979 - fasciculum 11
Praefatio
. Ulricus Aeschlimamms omnibus legentibus s.d.p. luvat me vobis nuntiare posse numerum nostrum libellum subnotantium semper augere! Mox adveniet dies, quo die centesimum Rumorem Varium subnotantem lectorem in numero Rumorem Varium amantium amicorum nostrorum salutare poterimus. Cum ea re maxime delecter, tamen de hoc uno conqueror, quod maxima pars legentium interdum aliquam ratam partem propria manu scriptam publicandam nobis mittere non audet. Cuius rei quae causa sit non intellego, eo minus quod ratam partem scribere facile est, etiam iis, quorum peritia Latine loquendi scribendique adhuc parva vel raro usu diminuta est. Ne quis timeat, ne quos errores in sua rata parte inventi sibi dedecori sint! Linguae Latinae studentibus errandum est; etiam in epistulis a me scriptis interdum errores inveniuntur, quos scripsisse non me pudet. Fortasse etiam in hac praefatione aliqui errores latent! Quisque nostrum breves sententias Latine dictas componere scit. Habent praeterea breves sententiae nonnulla commoda: Non modo minores errores continent quam longae, sed etiam facilius a legentibus in sermonem patrium transferri possunt. Ceterum omnes partes ratae nobis ad publicandum missae a redactore prius quam in nostro libello publicabuntur emendatae erunt. "Ad maiorem gloriam auctoris" nomen cuiusque emittentis sub ultima linea suae ratae partis indicatur. Ergo nobis epistulas Latine compositas scribite, cari lectores! Nobis scribendo efficitis, ut hic vester libellus vivat, floreat, crescat! Valete! Ulricus Aeschlimannus |
|
| © Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera | |