Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1978 - fasciculum 7
Poeta vates et sceleris vestigia nostri (Virgilii Ecloga IV)

.

Ad civilem communitatem Romani se omnes coniunctos esse sciebant. Mirabile ergo non est praeclarissimorum oratorum poetarumque opera cum republica semper coniuncta fuisse. Cato Ciceroque rei publicae saluti studebant. Hi ingenio inter se differunt, sed ea iis communia: intacta sit a cupiditate sceleribusque res publica. Sed primo saeculo a.Chr.n. multi tumultus cives probos perterruerunt. Cicero Caesarque a coniuratis necati sunt.
Denique Augusto imperante reddit pax; imperator a P. Virgilio salvator mundi celebratus est. Hoc ipso tempore poetae vates appellabantur: poeta enim omnibus hominibus vaticinandi facultate praestare dicebatur. Is non parvam exspectationem imitandae pristinae iustitiae sustinebat. lustitia deus facta est. Notum est hoc P. Virgilii carmen, in quo puer mundum regnabit, cui patriae virtutes pacem ferebant. Fuitne Virgilius primus Christianus?
Thomasus Wichtermannus



Virgilii Ecloga IV


Sicelides Musae, paulo maiora canamus!
non omnis arbusta iuvant humilesque myricae
si canimus silvas, silvae sint consule dignae.
Ultima Cumaei venit iam carminis aetas,
magnus ab integro saeclorum nascitur ordo.
iam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna,
iam nova progenies caelo demittitur alto.
tu modo nascenti puero, quo ferrea primum
desinet ac toto surget gens aurea mundo,
casta fave Lucina: tuus iam regnat Apollo.

Teque adeo decus hoc aevi, te consule inibit,
Pollio, et incipient magni procedere mensfs.
te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri,
inrita perpetua solvent formidine terras.
ille deum vitam accipiet divisque videbit
permixtos heroas, et ipse videbitur illis
pacatumque reget patriis virtutibus orbem.

At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu
errantis hederas passim cum baccare tellus
mixtaque ridenti colocasia rundet acantho.
ipsae lacte domum referent distenta capellae
ubera, nec magnos metuent armenta leones;
ipsa tibi blandos fundent cunabula flores.
occidet et serpens, et fallax herba veneni
occidet; Assyrium volgo nascetur amomum.

At simul heroum laudes et facta parentis
iam legere et quae sit poteris cognoscere virtus,
molli paulatim flavescet campus arista,
multisque rubens pendebit sentibus uva,
et durae quercus sudabunt roscida mella.
Pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis,
quae temptare Thetin ratibus, quae cingere muris
oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos.
alter erit tum Tiphys et altera quae vehat Argo
delectos heroas; erunt etiam altera bella,
atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles.

Hinc, ubi iam firmata virum te fecerit aetas,
cedet et ipse mari vector, nec nautica pinus
mutabit merces: omnis feret omnia tellus.
non rastros patietur humus, non vinea falcem,
robustus quoque iam tauris iuga solvet arator,
nec varios discet mentiri lana colores,
ipse sed in pratis aries iam suave rubenti
murice, iam croceo mutabit vellera luto.
sponte sua sandyx pascentis vestiet agnos.

„Talia saecla" suis dixerunt „currite!" fusis
concordes stabili fatorum numine Parcae.
Adgredere o magnos (aderit iam tempus) honores,
cara deum suboles, magnum lovis incrementum!
aspice convexo nutantem pondere mundum
terrasque tractusque maris caelumque profundum!
aspice, venturo laetentur ut omnia saeclo!

0 mihi tum longae maneat pars ultima vitae,
spintus et quantum sat erit tua dicere facta:
non me carminibus vincat nec Thracius Orpheus
nec Linus, huic mater quamvis atque huic pater adsit,
Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo!
Pan etiam, Arcadia mecum si iudice certet,
Pan etiam Arcadia dicat se iudice victum.

Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem:
matn longa decem tuleruut fastidia menses.
incipe, parve puer: cui non risere parentes,
nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est.

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera