Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1978 - fasciculum 7
Alacria

.

Opiniones variae

Magister discipulos interrogat: "Quis primus homo fuit?"
Discipuli cogitant. Subito parvus Josephus nuntiat: "Wilhelmus Tellus fuit!"
Magister caput agitat: "Nemo vestrum scire videtur Adamum Evamque primos homines fuisse!"
Statim parvus Josephus respondit: "Nimirum verum dicis, sed tantum, si etiam alienigenas homines esse censes!"
Andreas Sutterus (5B)


Liber facilis

Domina in librariam venit: "Librum emere volo."
Bibliopola: "Debetne esse liber facilis*?"
Domina: "Non debet, vehiculum ante portam habeo!"
Regula Küng (quondam 6B)

*Liber facilis «quod Latine fieri non potest».
Cf. lectoris epistulam. Germanice leicht = facilis vel levis.

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera