![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 1984 - fasciculum 45
Praefatio
. Cari legentes Anteponam, quod mihi maximi momenti est: Voto, ut vobis novus annus felix, faustus, propitius sit! Eveniant vobis omnia felicia, dum annus manet. Initium novi anni — heus — mihi carisque meis triste evenit. Nam die a.d. VIII Idus Ianuarias felis noster maxime amatus, cui nomen "Pfuri* erat, mortem obiit duos annos natus. lam plures dies illo morbo atroci afectus erat, quem veterinarii "Vib" appellant. Quae tres litterae stant pro verbis teodiscis "virulente Brustfellentzündung". Qui morbus animali infecto immedicabilis est. Eheu, brevi tempore ergo mortuus est. Mortem eius ego una cum uxore liberisque maximo luctu deploramus. Pfuri enim erat felis fidelitate in homines praebita cani comparandus: Liberis in scholam euntibus cottidie comes amabilis erat. Quos schola domum revertentes semper exspectabat apud fenestram sedens. Vesperi familiae cubiculo insidenti et otio dulci fruenti adesse solebat solo prostratus. Nam hominibus assuefactus, solitudine insuetus maxime amabat apud liberos cubare felem dormientem simulans, re vera oculis semiapertis auriculisque semper intentis omnia hauriens, quae circum dicebantur vel faciebantur; iis fruebatur tamquam igni, quem in camino cubiculi diebus hibernis incendere solebamus. Nunc locus eius vacuus est. Quo facto cuncta familia dolet. Tamen nobis manent haec duo solacia: Primum, quod Pfuri mortuus non iam doloribus morbo coniunctis patitur. Secundum, quod alterum felem iuvenem habebimus, ubi tempus advenerit, quo tempore periculum, ne nova feles simili morbo inficiatur habitaculo adhuc inhaerens evanuerit. Spero vos, cari legentes, initio novi anni feliciores vixisse! Ego autem — cum initium anni mihi infelix fuerit — censeo nos habere iustas rationes felicem annum MCMLXXXIV providendi. Quas rationes in rata parte invenietis, quam huic fasciculo sub titulo "Tempora infesta" inscripsi. Curate, ut semper valeatis! Ulricus Aeschlimann |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |