Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1983 - fasciculum 43
Praefatio: De feriis hoc anno in Italia peractis (2)

.

Cari legentes,
In fasciculo XLII scripsi me cetera de feriis in Italia peractis narraturum esse. Illud promissum nunc, si placet, solvam.
Unus e ministris, qui in deversorio me versus Vergilii (1) recitare audiverat, accurrit et ridens dixit: "Miror, quam eloquenter tu, cum sis incola Helvetiae, Italice loqui scis, cum tua vox auribus meis aliquibus erroribus linguae commixta sit."
Non ausus sum eum docere me illos versus non Italice, sed Latine, dixisse, eo minus, quod fortasse comitate in hospites solita motus dixerat, quae ipse vera esse non putaret. Tamen desiderium me implevit experiendi, utrum lingua Latina mihi, qui linguae Italicae pentus non sim, instrumentum idoneum esset, quo cum incolis in vico Gabicce colloquerer. Diebus, qui sequebantur, una cum uxore et liberis per vias vici ambulabam; tabernas frequentabamus, ut res ad vitam cotidianam necessarias et — heus! — saepe minime necessarias emeremus. Hic ego colloquens cum venditoribus verbis a me fictis, radicibus Latinis compositis utebar, ubi verba recta Italica mihi ignota erant. Quandocumque ita feceram, miraculum ortum est: Venditores enim, cum interdum riserint, plerumque facile intellexerunt, quid emere cuperem. Hoc experimento probatum est linguam Latinam etiam hodiernis temporibus instrumentum esse maxime utile colloquiis cum alienigenis habendis.
His feriis autem tot tabernas emendi causa frequentavimus, quot vix dicere possum. Nam uxor et liberi semper habebant, quod emere cuperent. At ego, qui in feriis saltem rixari nollem, eos facere sinebam, dum res parvo pretio emerent. Scilicet plurimum tempus feriarum degimus ad litus maris Adriatici otio dulci fruentes, in aqua natantes, in harena sub sole dormientes, disputantes cum hospitibus, quos in deversorium nostrum ex omni parte terrarum confluctos noveramus. XIV dies vacationis (2) nostrae tali modo celerius fugerunt quam optaveramus. Ubi dies venit, quo die nobis domum revehendum erat, director deversorii mihi quattuor lagonas dedit, quarum duae vino rubro, duae vino albo completae erant. "Istas lagonas" inquit "donum tibi carisque tuis datum domum feras; iis, dum vacuae non sint, semper memoria teneatis dies felices nunc iam praeteritos." Directori gratias egi; hoc dono felicissimus uxorem quaesivi, ut ei lagonas monstrarem.
Quae, ubi me tot lagonas afferre vidit, exciamavit: "Nos miseros!Unde has lagonas apportas? Num oblitus es copiae vini, quam domi in cella servamus? Nonne meministi potiones tementum (3) continentes, quas nuper hic — minore pretio quam domi vendunt —emimus? Considera etiam portitores, qui nos apud fines impedient quominus tot lagonis tementum continentibus onerati patriam intremus!" His verbis uxoris perturbatus auriculas demisi sicut asellus aqua gelida obrutus. Quid nunc facerem? Donum directori reddere nefas erat, donatorem insuper offendisset; potiones emptae tabernis reddi non poterant; tantum numerum lagonarum furtim in patriam importare non audebam propter poenas, quae talia conanti a portitoribus deprehenso imminent. Denique filius, puer septem annorum, solutione inopinata nos parentes servavit: "Cur rixamini?" interrogavit, "Cur non copiam vini bibendo diminuitis?" Quae cogitatio filio patris digna a parentibus subito in factum versa est: Una cum amicis, quos nobis in deversorio fecimus, vesperi ante profectionem ad iter domum faciendum lagonas in cubiculo exhausimus.
Nocte denique post breve somnum autocineta domum profecti sumus. Quomodo hoc iter factum sit, dicere vobis, cari legentes, non possum, nam uxor autocinetam gubernavit, ego autem vino plenus e somno placido non excitatus sum antequam fines patriae transgressi sumus.
Valete!
Udalricus Aeschlimann

(1) conferas fasciculum XLII, p. 76
(2) vacatio, -onis, f.: Ferien, Urlaub
(3) tementum, -i, n.: Alkohol

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera