Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1979 - fasciculum 18
Epistulae Rumori Vario scriptae

.

Vicus Lacus Palustris, a.d.VI. Kal. Oct. anni MMDCCXXXI. a.u.c.

Martinus Rumorem Varuim legentibus salutem dicit!

Si valetis, bene est, ego valeo, si valere potest vir Helveticus mox in militiam discessurus! At ne nimis doleam, sed vobis, quod me in superiore Rumore Vario facturum esse pollicitus sum, praebeam: aliud enim carmen a Mani Mattero scriptum sermoni Latino tradidi. Hoc carmen historiam de Noa narrat, de viro igitur, quem homines ob sententias alienas dementem iudicabant, qui autem postremo magis Deo quam hominibus credens solus servatus est. Inter nos quoque nonne sunt, quos irrideamus, quia contra consuetudines quasi publicas agant? Interdum doceri docendo praestat!

De Noa

Ante tempora permulta vir aedificavit
cistae similer rem. Spectans quisque hoc rogavit:
"Quid tu facis?" "Navem", ille dixit, "facio."
Sed nec mare habuit nec lacum regio.
Et iure homines dicebant: "Demens est."

Nec magis intellexernt navem hanc fuisse
mille pedes longam, latam centum et fecisse
virum portam maximam in name media
latere in dextero,ut fieret plena.
Et iure homines dicebant: "Demens est."

Et viderunt eum navem muribus implere,
felibus et vaccis et leonibus complere
lupis et serpentibus, equis ac simiis
binas eligentem omnibus ex bestiis.
Et iure homines dicebant: "Demens est."

Post id nurbis cum suis navem vir intravit
cumque filiis et uxor eius penetravit.
Extra navem hominum concursus factus est
irridentium, cum porta magna clausa est.
Et iure homines dicebant: "Demens est."

Sed tum imbres ceciderunt adhuc numqum visi
et implentes valles latas montibusque nisi (1)
"Optime", audivit vir in nave, "Aperi!"
Sed mox quies mottis erat facta in mart.

Valete!
Martinus Meier

(1) von nitor, nisus sum
Cf etiam Dr Ferdinand isch gschtorbe Latine adaptatus.

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera