Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 2006 - fasciculum 160
Praefatio

.

Amicae et amici nostri!
Tandem ver diu desideratum adesse videtur. Ad hoc tempus aptum vobis proponam aliud carmen ex illo Cantu de tellure a Gustavo Mahler composito, de quo in libello antecedente vobis narravi. Nunc quintum eorum carminum (illud quoque secundum poetam Sinensem Li-Tai-Po) in Latinum vertere conatus sum:
Ebrius tempore verno
(Der Trunkene im Frühling)

Si somnium tantum est vita,
cur labor et molestia?
Bibo, quoad non iam possum,
totum et gratum diem!
Et cum bibere non iam possum,
quod fauces et anima plenae sunt,
titibo usque ad portam meam
et dormio mirabiliter.

Quod audio expergiscens? Audi!
Avis in arbore cantat.
Eum interrogo, num ver iam adsit,
in somnio mihi versari videor.
Avis fritinnit: Adest!
Ver adest, nocte advenit!
Ex visu somnii profundissimo ausculto,
avis cantat et ridet!

Poculum denuo impleo
et exhausto usque ad fundum
et canto quoad luna lucet
in caelo nigro!

Et cum cantare nondum possum,
iterum obdormisco;
Quid ver ad me pertinet?
Me sinite esse ebrium!

Ergo vos quoque vere fruamini. Non oportet vos bibere usque ad ebrietatem…. Forsitan magis placet cantus avium audire vel flores varios mirari.
Sed nolite oblivisci argumentum, quod proposuimus: De rerum natura
Multum temporis vobis est ad symbolas componendas per totam aestatem, quam multos dies caloris hilaritatisque plenos et noctes iucundas dulcissimasque vobis allaturam esse spero. Multa opera nobis mittatis quaesumus, ut plenus sit libellus 5+6/2006 scriptorum vestrorum. Maximas gratias!
Valete!
Daniel Weissmann

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera