![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 1979 - fasciculum 11
De forma, quae rei publicae Persarum futura sit (II)
. Demens esset qui putaret nullum externum ducem temptaturum esse rerum Persarum potiri, ubi primum gubernator Persicus patriam suam reliquerit. Cuique observanti mirum est videre quomodo fieri potuerit ut Schah Reza, qui patriam suam in aetatem industrialem ducere voluerit, nunc a duce religioso urgeatur, "cuius ambitio anno MCMLXXIX sit redire quam celerrime in aetatem XIII", ut nescio quis in libello Daily Express scripsit. Huic quaestioni respondere non possumus nisi intellegimus Schah Reza Pahlevium in itinere suo ad aetatem modernam verso re vera aliquos errores commisisse: Nimis brevi tempore studebat miraculum efficere; rem publicam suam mediaevalem rusticam in rem modernam artes quaestus causa exercentem vertere studebat, quod fontes oleum ferentes post pauca decennia exhaustos futuros esse non ignorabat. Sperabat patriam suam usque ad hanc diem plenam esse industriae futuram. "Revolutio alba", quae ex edicto duodecim locorum constat, mandavit, ut Persae multa onera insueta portarent: inter prima iactura illud edictum veteres ordines sociales et dulce otium enumeravit. Incommoda autem rerum modernarum subito ostentatae sunt, e.g. (exempli gratia) quaedam agitatio inter cives, necessitas rerum gestarum, solitudo crescens hominum. Taedium ob haec incommoda cum Persis nova tum nationibus Europaeis Americanisque solita aetate industriali illata animos clericorum schiitorum Persicorum, quorum dux Ayatollah Khomeini est, maxime inflammavit. Mox hi clerici mercatores eadem incommoda aegre ferentes sibi socios fecerunt. Mercatores enim, qui "Basari" appellantur, iamdum imperium suum modernitate rerum diminui sentiebant. Custodia pretiorum anno MCMLXXV instituta multa milia mercatorum "peccantium" puniti sive in carcera dimissi sunt. Deinde clerici schiiti una cum mercatoribus odium suum non modo in Schah Reza Pahlevium, sed etiam in omnes barbaros, qui rem publicam societati industriali adaequare volebant, augere coeperunt. Agricolae Persici autem "revolutione alba" primum contenti erant, quod reformatione possessionis terrarum agros sibi proprios acceperant. Quo facto non diutius sub dicione atque imperio possessorum magnorum agri erant. Deinde autem divisionis latifundiorum causa iis usus terrae agrariae machinis modernis cultae difficilius factus est, saepe etiam fieri non iam potuit, et rustici, qui machinas magno pretio emerant, sub dicionem atque imperium institutorum pecuniariorum acti sunt. Protinus Schah Reza erravit, cum solus periculum cum reformatione rerum publicarum coniunctum in se recipere vellet. Sine dubio hoc opus suscipiendum vires unius viri superabat. Schah Reza bello civili superiore anno orto omnem suam spem in exercitum posuisse visus est. Apparuit eum meminisse magnae victoriae, quam anno MCMLXIII adeptus erat: quo anno pugna saevissima exercitus paucos dies post quietem restituerat. Sed hodie idem non iam fieri videtur. Hoc bellum civile, quod nunc saevit, diutius geretur quam superius, quamquam Schah Reza ante paucos dies salutem suam emigratione petere coactus est. Exilio suo sella regia pavonis cecidit; domum revertit Ayatollah Khomeini Lutetia profectus. Incertum est utrum hic vir religiosus fide schiita an adversarius suus Schahpur Baktiar Persis rem restituere possit. Schah Reza Pahlevi in exilium pulsus merito multorum errorum accusatur - tamen huic autocrato aliqua reverentia tribuenda est: Sortem populi Persici non delusit, periculum praestabat, quod de omni dictatore dici non potest. Reza Pahlevi nimiam fidem in suas vires habebat. Finem sibi propositum adeptus non est. Sed studium suum impigrum successoribus suis stimulus esse possit, quo saltum in tempus modernum melioribus condicionibus audere valeant. Futura monstrabunt, utrum regnum Persarum autocratia an theocratia an democratia fiat. Speremus optima! Ulricus Aeschlimannus |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |